- NERVI
- NERVIin fidibus (citharae id genus) chordae, Varroni etiam nerviae, apud Nonium et A. Gellio l. 9. c. 7. Item id, quô arcus tenditur. Ovid. de Ponto l. 1. Eleg. 1. v. 21.—— Intentus nervo levis arcus equino.Veretrô eamelinô optime hôc fine uti populos Orientis, Aristoteles docet de Animal. l. 5. c. 2. Praeterea funes e nervo torquebantur, qualium Vitruvius meminit l. 1. c. 1. et l. 10. c. 15. ubi docet, iis brachia catapultarum contineri. Plautus similiter Curcul. act. 5. sc. 3. Antiquitus porro et inde vincula fiebant cervicum ac pedum; mansitque postmodum etiam ligneis, et tandem ferreis, nomen, ut infra videbimus. Sed et e bubulis nervis flagella fere erant, quibus caesos saepe Martyres legimus etc. Gerhard. Io. Vossius de Idolol. l. 3. c. 71. De Nervis Arcuum, ut aliquid addam, necessitate urgente, ex capillis muliebribus, facti memorantur Capitolino in Maximino Fun. c. 7. Praetereundum ne illud quidem est, quod tantâ fide Aquileienses contra Maximinum pro Senatu fuerant, ut funes de capillis mulierum facerent, quum deessent nervi ad sagittas emittendas: quod aliquando Romae dicitur factum. Unde in honorem Matronarum templum Veneri calvae Senatus dicavit. Ubi historiam, in quam digitum intendit, habes apud Vegetium l. 4. Lactantium l. 1. et Servium ad l. 1. Aeneid. Hodie nervo arcus fauces Magnatum, imo et Imperatorum nonnumquam, elidere, apud Turcas in usu est. Quid vero sit nervis mcedere, dicemus infra in voce Neurobates, uti de machinamentis νευροσκαςικοῖς, in Neurospasta. De verbo Artis Gymnasticae νευροῦν, i. e. robustum validumque reddere, hincque orto Νεύρων, Nero, vide Casaubon. ud Sueton. Tib. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.